Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

MILITIS CONFESSIO. 29

co. Minime rideo: id, quod res est, dico. Non rideo quidem; imo rem ipsam dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Simpliciter loquor. Vera loquor.
pa. Ita tibi semper stet in capite pileum, ut ista tu simpliciter loqueris. Sed cesso abire domum, cogniturus, quo statu sint illic omnia?
co. Offendes nova permulta.
pa. Credo; sed utinam omnia ex animi sententia.
co. Isthuc optare licet omnibus; sed hactenus obtigit nemini.
pa. Hoc quoque commoditatis adferet utrique nostrum sua peregrinatio, quod dulcior erit posthac domus.
co. Nescio: nam video, quosdam septies illo recurrere. Adeo scabies illa sine fine solet prurire, si quem semel invaserit.
Alia. Militaria.
Hanno, Thrasymachus.
ha. Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis?
th. Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras?
ha. Quia alatus videbare quum abires, nunc claudicas.
th. Sic a bello rediri solet.
ha. Quid tibi cum bello, homo quovis dama fugacior?
th. Spes praedae reddiderat fortem.
ha. Multum igitur refers manubiarum?
th. Imo zonam inanem.
ha. Tanto minus gravare sarcina.
th. Atqui sceleribus onustus redeo.
ha. Gravis profecto sarcina, si verum dicit Propheta,[1] qui peccatum appellat plumbum.
th. Plus illic scelerum et vidi, et patravi, quam unquam antehac in omni vita.
ha. Ecquid igitur arridet vita militaris?
th. Nihil neque scelestius, neque calamitosius.
ha. Quid igitur in mentem venit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad convivium?
th. Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae devovisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare.
ha. Ita quidem videtur. Nam ad res ho-
  1. Vide Ezech. 22, 18. 20. Zach. 5, 7. 8.