Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/364

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PUERPERA. 335

eu. Non profecto: nisi si quid accidat praeter communem naturae cursum.
fa. Verum tu mihi pro una anima plures animas effudisti, animantem, vegetantem, sensibilem, intelligentem, memorem, volentem, irascentem, concupiscentem. Mihi satis erat una.
eu. Eiusdem animae diversae sunt actiones: ex his varia sortitur cognomina.
fa. Non satis assequor quod dicis.
eu. At faciam ut assequaris. Tu in cubiculo es uxor, in officina es textrix aulaeorum, in taberna es aulaeorum venditrix, in culina es coqua, inter famulos et famulas es domina, inter liberos es mater: et tamen haec omnia es eadem in domo.
fa. Satis tu quidem pingui Minerva philosopharis. Sic igitur est animus in corpore, quemadmodum ego in domo?
eu. Sic.
fa. Atqui dum ego texo in officina, non coquo in culina.
eu. Neque enim tu es anima tantum, sed anima corpus circumferens, corpus autem non potest simul pluribus inesse locis: anima quoniam est forma simplex, sic est in toto corpore, ut in singulis corporis partibus sit tota, quamvis non idem agat per omnes partes, nec eodem modo per quomodolibet affectas. Nam sapit ac meminit in cerebro, irascitur in corde, concupiscit in hepate, audit in auribus, cernit in oculis, olfacit in naribus, gustat in palato et lingua, sentit in omnibus corporis partibus, quae nervaceum aliquid habent adiunctum. Neque enim sentit in pilis, nec summis unguibus: ac ne pulmo quidem per se sentit, nec hepar fortasse, nec lien.
fa. Proinde in quibusdam partibus animat tantum ac vegetat.
eu. Ita videtur.
fa. Si in uno homine facit haec omnia eadem anima, consequitur, ut foetus in utero materno statim ut augescit, quod est vitae signum, simul et sentiat et intelligat; nisi forte unius hominis initio plures sunt animae, deinde caeteris cedentibus, una peragit omnia: ita ut primum homo fuerit planta,