Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/363

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

enim et senescunt et emoriuntur arbores, at non sentiunt: quanquam his quoque nonnulli sensum tribuunt stupidum. In adhaesis vix deprehenditur sensus, in spongia deprehenditur ab avulsoribus, in arboribus materiarum caesores sensum comperiunt, si quid illis credimus. Aiunt enim, si palma ferias truncum arboris, quam velis caedere, quemadmodum fere solent materiarii, difficilius arbor inciditur, ut semet contraxit metu. Quod autem vivit ac sentit, animal est. Nihil autem prohibet esse vegetabile quod non sentit, veluti fungi, betae, caules.

fa. Ista si vivunt utcunque, si sentiunt utcunque, si moventur quum adolescunt, quid prohibet eadem dignari animalis cognomine?
eu. Non ita visum est maioribus, neque nobis fas est ab illorum placitis discedere, ac ne refert quidem ad hoc, quod nunc agimus.
fa. Atqui non feram, eandem esse animam scarabei et hominis.
eu. Non est eadem, o bona, sed ratio quadamtenus communis est. Animat, vegetat, sensibile reddit corpus tuum anima tua. Idem agit scarabei anima in suo corpore. Nam quod quaedam aliter, aut aliud agit anima hominis, quam scarabei, partim in caussa est materia. Non canit, non loquitur scarabeus, quia caret organis ad haec idoneis.
fa. Illud igitur dicis, si anima scarabei demigraret in corpus hominis, idem ageret quod agit anima humana.
eu. Imo ne si mens quidem angelica, quemadmodum dixi. Nihil autem interest inter angelum et animam humanam, nisi quod hominis anima in hoc condita est, ut agat corpus humanum naturalibus organis instructum; quemadmodum anima scarabei non movet nisi corpus scarabei: angelus non in hoc conditus est, ut animat corpus, sed ut absque corporalibus organis intelligat.
fa. Num idem potest anima?
eu. Potest quidem a corpore semota.
fa. Non est igitur sui iuris, dum est in corpore?