Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/366

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

PUERPERA. 337

poris; requirit eundem liquorem, iam notum et familiarem, quem hausit in corpore, et unde coaluit. Atque ego quidem sum in hac sententia, ut existimem in pueris ex lactis natura et indolem vitiari, non aliter quam in frugibus et plantis terme succus mutat ingenium eius quod alit. An putas temere vulgo dici: Iste maliciam cum lacte nutricis imbibit? Ne illud quidem, opinor, quod a Graecis dici solet, Ut nutrices, quum significant aliquem male pasci, paululum enim praemansi in os inserunt infantis, maximam partem deglutiunt ipsae. Proinde ne peperit quidem, quae quod nixa est, mox abiicit. Isthuc enim abortire est, non parere. Et in tales foeminas mihi competere Graecorum videtur etymologia, qui μήτηρ dici putant a μὴ τηρεῖν, hoc est a non servando. Nam prorsus conductitiam nutricem infantulo adhuc a matre tepenti asciscere, genus est expositionis.

fa. Accederem, ni delecta esset mulier, in qua nihil desideres.
eu. nihil referat, quod lac bibat mollis infantia, quam salivam cum praemanso cibo deglutiat; ut tales contigerit nutrix, qualem haud scio an ulla reperiatur; an putas ullam esse, quae nutricationis omne taedium deuorare possit, quemadmodum mater? sordes, assessiones, vagitus, morbos, servandi nunquam satis diligentem curam? Si est quae pariter amet, ut mater, erit quae pariter curet. Quin et illud fiet ut segnius amet te filius, nativa illa caritate velut in duas matres distracta, nec tu simili pietate duceris erga filium: ut iam grandior minus libenter sit obtemperaturus iussis tuis, et tu frigidius illius curam habitura, in cuius moribus fortasse videbis nutricem. Praecipuus autem discendi gradus est mutuus inter docentem ac dilgentem amor. Ergo, si nihil decesserit illi nativae pietatis fragrantiae, facilius illi instillabis praecepta recte vivendi. Neque enim hic parum valet