Haec pagina emendata et bis lecta est
338 PUERPERA.
mater, vel ob hoc, quod materiam tractet mollissimam et in omnia sequacem.
- fa. Ut video, non tam facilis est res peperisse, quam vulgus existimat.
- eu. Si mihi parum habes fidei, en tibi Paulus aperte de muliere loquens: Salva, inquit, fiet per liberorum generationem.[1]
- fa. Salva est igitur quae peperit?
- eu. Nequaquam; sed addit: Si liberi permanserint in fide. Nondum absolvisti genitricis munus, nisi primum tenerum corpusculum filii, mox animum aeque mollem recta educatione finxeris.
- fa. Atqui isthuc matribus in manu non est, ut filii perseverent in pietate.
- eu. Fortassis; sed tantum habet momenti vigilans admonitio, ut Paulus existimet matribus imputandum, si liberi degenerent a piis moribus. Denique si praestiteris quod in te situm est, Deus opem suam coniunget cum tua diligentia.
- fa. Mihi quidem, Eutrapele, tua persuasit oratio, si queas idem persuadere parentibus et marito.
- eu. Isthuc ad me recipio, modo tu me tuo iuves suffragio.
- fa. Polliceor.
- eu. Sed licetne videre puellum?
- fa. Licet maxime. Heus Syrisca, voca nutricem una cura infante.
- eu. Scitus admodum puer. Vulgo dicitur veniam deberi primum experienti. At tu prima statim experientia summam artis expressisti.
- fa. Non est sculptilis imago, ut arte sit opus.
- eu. Verum; sed fusile sigillum est. Utcunque res habet, felicissime cecidit; utinam pari felicitate cadant imagines, quas intexis aulaeis.
- fa. At tu contra felicius pingis, quam gignis.
- eu. Sic visum est naturae cum omnibus paria facere. Quam sollicita est natura, ne quid pereat! Duos homines in uno repraesentavit: nasus et oculi patrem referunt, frons ac mentum matrem exprimunt. An tu posses hoc tam carum pignus alienae fidei concredere? Mihi bis crudeles videntur esse, quae id facere sustinent; quandoquidem non solum faciunt id infantis, quem