Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/370

E Wikisource
Haec pagina emendanda non est.

PKRKGRINATIO RELIGIONIS KRGO. 339 ablegant, periculo, verum etiam suo, propterea quod in his lac aversione corruptum saepenumero pericu- losos morbos pariat. ltaque fit, ut, dum unius for- mae corporis consulunt, parum consulant duorum corporum utae: dumque cavent, ne contingut prae- properum senium, coniiciunt sese in mortem prae- properam. Quod est inditum puero nomen? FA.Cor- nelius. eu. Hoc erat nomen avi paterni. Utinamvi- rum integerrimum et moribusnobis referat! FA.Da- bitur opera, quod quidem in nobis erit. Sed heus Kutrapele, unum quiddam obnixe te rogarim. eu. Imo puta me tuum esse mancipium; imperabis et impetrabis quae voles. v. Proinde non prius te manumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absolvas. eu. Quodnam ? fa. Ut praescribas mihi primum, quibus rationibus queam infantis valetudini consulere : deinde quum erit firmior , quibus rudi- mentis ad pietatem praeparandus sit rudis animus. eu. Id faciam lubens, pro mea quidem sapientia; sed proximo colloquio : nunc orator adeo maritum ac parentes. fa. Precor exorator ut sies.

PEREGRINATIO RELIGIONIS ERGO.
Menedemus, Ogygius.
me. Quid hoc novae rei? Nonne Ogygium vicinum meum video, iam totos sex menses non visum cuiquam? Interisse rumor erat. Ipsus est, nisi prorsus hallucinor. Adibo ac salvere iubebo. Salvus sis, Ogygt
og. Salve et tu, Menedeme.
me. Quae regio te nobis reddidit incolumem? Nam tristis rumor heic sparserat, te navigasse Stygiam paludem.
og. Imo, gratia superis, sic interim valui, ut vix unquam antehac melius.
me. Ita semper vanitatis coarguas eiusmodi rumores. Sed quid istuc ornatus