stis ostium; Paulus habet gladium; Bartholomaeus cultro armatus est; Guilhelmus sub pallio monachi totus armatus est, non sine gravi lancea. Quid autem agas cum Georgio, et equite et cataphracto, hasta simul et gladio formidabili? Nec inermis est Antonius; habet sacrum ignem. Sunt item et ceteris sua vel arma vel mala, quae, quibus volunt, immittunt. Me vero quantumvis inermem, non tamen eiicies, nisi simul eiecto filio, quem ulnis teneo. Ab hoc non me patiar divelli: aut hunc una mecum extrudes, aut utrunque relinques, nisi mavis habere templum sine Christo. Haec te scire volui: tu cogita, quid mihi respondendum censeas. Nam mihi plane res cordi est. Ex aede nostra lapidea, Calendis Augusti, anno filii mei passi 1524. Virgo lapidea mea manu subscripsi.
- me. Minax profecto ac formidabilis epistola. Cavebit, opinor, Glaucoplutus.
- og. Si sapit.
- me. Quamobrem non eadem de re scripsit huic optimus ille Iacobus?
- og. Nescio: nisi quod longius abest; et his temporibus intercipiuntur omnes epistolae.
- me. Sed quis Deus te redegit in Angliam?
- og. Ventus illuc invitabat mire secundus, atque id propemodum eram pollicitus divae Parathalassiae, me post biennum ipsam revisurum.
- me. Quid petiturus ab illa?
- og. Nihil novi, nisi illa vulgaria, familiam incolumem, rem uberiorem, longaevam laetamque vitam in hoc seculo et perennem felicitatem in futuro.
- me. Non poterat eadem praestare Virgo mater apud nos? Habet Antvuerpiae templum longe augustius, quam in Parathalasso.
- og. Haud nego posse, verum aliis in locis alia largitur, sive sic visum est animo illius, sive, ut est benigna, semet in hoc nostris affectibus accommodat.
- me. De Iacobo frequenter audivi; sed obsecro te, describe mihi regnum istius Parathalassiae.
- og. Equidem expediam quam potero paucissimis. Celeberrimum nomen est per universam An-