Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/374

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Aliorum vota non tam impia sunt, quam inepta. Clamat innupta: Maria, da mihi formosum ac divitem sponsum. Clamat nupta: Da mihi bellos catulos. Clamat gravida: Da mihi facilem partum. Clamat anus: Da diu vivere sine tussi sitique. Clamat senex delirus: Da repubescere. Clamat philosophus: Da nodos insolubiles nectere. Clamat sacerdos: Da sacerdotium opimum. Clamat episcopus: Serva meam ecclesiam. Clamat nauta: Da prosperos cursus. Clamat praefectus: Ostende mihi filium tuum antequam moriar. Clamat aulicus: Da vere confiteri in mortis articulo. Clamat rusticus: Da tempestivam pluviam. Clamat rustica: Serva gregem et armentum incolume. Si quid renuo, illico sum crudelis. Si relego ad filium, audio: Vult ille quidquid tu vis. Itane ego sola et mulier et virgo dabo operam navigantibus, belligerantibus, negotiantibus, ludentibus aleam, nubentibus, parturientibus, satrapis, regibus et agricolis? Atqui quod dixi, minimum est prae his quae patior. Sed his negotiis nunc multo minus gravor: quo quidem nomine tibi gratias agerem maximas, nisi commodum hoc incommodum maius secum traheret: plus est otii, sed minus est honorum, minus est opum. Ante salutabar Regina coelorum, Domina mundi: nunc vix a paucis audio, Ave Maria. Ante vestiebar gemmis et auro, abundabam mutatoriis, deferebantur aurea gemmeaque donaria: nunc vix tegor dimidiato palliolo, eoque corroso a muribus. Proventus autem annui vix tantum est, ut alam miserum aedituum, qui accendat lucernulam aut candelam sebaceam. Atque haec tamen poterant ferri, ni maiora etiam moliri dicereris. Huc tendis, ut aiunt, ut quidquid usquam est divorum, exigas ex aedibus sacris. Etiam atque etiam vide quid agas. Non deest aliis divis, quo suam ulciscantur iniuriam. Eiectus e templo Petrus potest tibi vicissim occludere regni coele-