Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/377

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
og. In eo templo, quod inabsolutum dixi, est sacellum angustum, ligneo tabulatu constructum, ad utrumque latus per angustum ostiolum admittens salutatores. Lumen est exiguum, nec fere nisi ex cereis; fragrat odor naribus gratissimus.
me. Haec omnia congruunt religioni.
og. Imo si introspicias, Menedeme, dicas divorum esse sedem; adeo gemmis, auro argentoque nitent omnia.
me. Accendis animum, ut eo me conferam.
og. Haud poenituerit itineris.
me. Nihil est illic olei sacri?
og. Inepte. Oleum istud non resudat nisi e sepulchris divorum, velut Andreae et Catarinae. Maria sepulta non est.
me. Erravi, fateor. Sed absolve fabulam.
og. Quo latius se spargat religio, alia aliis locis ostenduntur.
me. Et fortassis ut uberior sit largitio, iuxta illud: Fit cito per multas praeda petita manus.[1]
og. Et nusquam non praesto sunt mystagogi.
me. Ex canonicis?
og. Nequaquam: illi non adhibentur, ne per occasionem religionis alienentur a religione, ac dum observant virginem, parum ipsi consulant suae virginitati. Tantum in intimo sacello, quod dixi conclave divae Virginis, adstat altari canonicus quidam.
me. In quem usum?
og. Ut recipiat servetque quod datur.
me. An dant qui nolint?
og. Minime; sed nonnullos pius quidam pudor huc adigit, ut dent astante quopiam, non daturi si testis abesset: aut largius dant aliquanto, quam erant daturi.
me. Affectum humanum dicis, et mihi non inexpertum.
og. Imo vero sunt quidam adeo dediti sanctissimae Virgini, ut dum simulant sese munus imponere altari, mira dexteritate suffurentur, quod alius posuerat.
me. Fac nullum adstare, an non in tales illico fulminaret Virgo?
og. Qui magis id faceret Virgo, quam ipse Pater aethereus, quem non verentur nudare suis ornamentis, vel perfosso templi pariete?
  1. Exstat verstus in Nasonis Amorum lib. 1. Eleg. 8.