Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

bus humanis nec diu nec undiquaque felix!

og. Ubi videt periculum, accessit clam Gallum, fidissimum eius peregrinationis comitem; et religiose stipulatus silentium: committit illi lac, ea lege, ut si incolumis domum redeat, deponat eum thesaurum in ara divae Virginis, quae colitur Lutetiae in augusto templo, utrinque Sequanam praeterlabentem intuens: et amnis ipse videtur honoris gratia decedere numini Virginis. Ut rem in pauca conferam, sepultus est Guilhelmus: alter properat; et hunc morbus corripit. Is desperans sui, tradit Anglo comiti lac, sed multis obtestationibus adstricto, ut faceret, quod fuerat ipse facturus. Moritur hic; recipit ille, et in aram deponit lac canonicis eius loci praesentibus, qui tum temporis adhuc dicebantur regulares, quales adhuc sunt apud Divam Genovefam.[1] Ab his impetravit lactis dimidium. Id delatum in Angliam tandem in Parathalassum detulit, huc vocante mentem illius afflatu spiritus.
me. Pulchre certe sibi constat haec narratio.
og. Imo ne qua residere posset dubitatio, adscripta erant nomina episcoporum a suffragiis,[2] qui lac illud invisentibus non absque munusculo tantum impartierunt relaxationis, quantum ex suo dimenso largiri possunt.[3]
me. Quantum id est?
og. Dierum quadraginta.
me. Etiam apud inferos dies est?
og. Certe tempus est.
me. Ubi totum hoc dimensum semel fuerint elargiti, non superest quod largiantur?
og. Minime. Subscatet enim subinde quod dent, ac plane diversum quiddam accidit heic atque in dolio Danaidum. Illud enim
  1. Id est, in templo Petri et Pauli, quod est Lutetiae, constructum anno 499. a Clodoveo, hortatu istius Genovefae, quam divam vocant, ibi sepultae anno 521.
  2. Qui sunt a suffragiis, i. e. qui suffragia dant.
  3. Nam Pontifex Romanus tantum relaxationis concedit quantum velit; Episcopis vero certum modum praescripsit.