Haec pagina emendata et bis lecta est
quum continenter impleatur, semper tamen inane est: hinc si semper haurias, nihilo tamen minus est in dolio.
- me. Si centum hominum millibus largiantur quadraginta, singuli tantundem habent?
- og. Tantundem.
- me. Et si, qui ante prandium acceperunt quadraginta, rursus sub coenam poscerent quadraginta, praestone esset quod daretur?
- og. Imo si hora eadem decies.
- me. Utinam mihi tale scriniolum esset domi; non optarim nisi tres drachmas, modo sic scateant.
- og. Quin optas ut totus fias aureus, tantundem accepturus ex voto? Verum ad tabulam redeo. Addebatur et illud pii cuiusdam candoris argumentum: lac Virginis, quod aliis compluribus in locis ostendebatur, satis quidem esse venerandum; hoc tamen ceteris esse venerabilius, quod illa abraderentur a saxis, hoc ex ipsis Virginis uberibus effluxisset.
- me. Vnde id constabat?
- og. Oh! narrarat hoc virgo Constantinopolitana, quae lac dederat.
- me. Et illi fortasse communicarat divus Bernardus.[1]
- og. Sic arbitror.
- me. Cui natu grandi contigit gustare lac ex eadem mamma, quam suxit puer Iesus. Unde miror, illum mellifluum dici potius quam lactifluum. Sed quomodo lac Virginis dicitur, quod non fluxit ex uberibus?
- og. Fluxit et illud, sed saxo, cui forte lactans insidebat, exceptum concrevit; deinde volente Deo sic multiplicatum est.
- me. Recte. Perge.
- og. His itaque peractis, dum paramus abitum, obambulantes interim, et si quid offerretur spectatu dignum circumspectantes, rursum adsunt mystagogi; limis intuentur, digito subnotant, accurrunt, abeunt, recurrunt, nutant; videbantur compellaturi si fuisset audaciae satis.
- me. Nihil ibi