Haec pagina emendata et bis lecta est
quam, o bone.
- me. Unde tibi tantum est habitum fidei, ut nihil arcani celaretur?
- og. Erat mihi nonnihil notitiae cum R. P.[1] Guilelmo Waramo archiepiscopo; is me tribus verbis commendavit.
- me. Ex multis audio, virum singulari praeditum humanitate.
- og. Quin potius dicas ipsam esse humanitatem, si noris. Iam ea doctrina, ea morum sinceritas, ea vitae pietas, ut nullam absoluti praesulis dotem in eo desideres. Ab his igitur deducimur ad superiora. Nam post altare summum rursus velut in novum templum ascenditur. Illic in sacello quodam ostenditur tota facies optimi viri inaurata multisque gemmis insignita. Heic casus quidam inopinatus pene totam illam felicitatem interturbavit.
- me. Exspecto quid mali dicas.
- og. Heic minimum iniit gratiae comes meus Gratianus. Is a precatiuncula rogavit mystagogum assessorem: Heus, inquit, bone pater, verumne est quod audio, Thomam, dum viveret, fuisse benignissimum erga pauperes? Verissimum, inquit ille; coepitque multa de illius erga tenues beneficentia commemorare. Tum Gratianus: Non arbitror, eum affectum in illo mutatum esse, nisi forte in melius. Assensus est mystagogus. Rursum ille: Quum igitur vir sanctissimus tam liberalis fuerit in egenos, quum adhuc pauper esset et ipse praesidiis pecuniarum egeret ob corpusculi necessitatem, an non putas aequo animo laturum nunc, quum tam opulentus sit nec ullius egeat, si qua mulier paupercula, domi habens liberos famelicos, aut filias ob dotis inopiam de pudicitia periclitantes, aut maritum morbo decumbentem omnibusque praesidiis destitutum, precata veniam, detrahat ex his tantis opibus aliquam particulam sublevandae familiae,