Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/395

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

velut a volente sumens vel dono vel mutuo? Ad haec quum nihil responderet assessor capitis aurei, Gratianus, ut est vehemens, Ego, inquit, plane confido sanctissimum virum etiam gavisurum, quod mortuus quoque suis opibus sublevaret inopiam pauperum. Ibi mystagogus corrugare frontem, porrigere labra, Gorgoneis oculis nos obtueri: nec dubito, quin sputo conviciisque nos eiecturus fuerit e templo, nisi cognovisset, nos ab archiepiscopo commendatos. Equidem utcunque placavi blandis verbis iram hominis, negans, Gratianum quidquam horum ex animo loqui, sed suo more ludere; simulque drachmas aliquot deposui.

me. Ego sane tuam pietatem vehementer adprobo. Verum mihi nonnunquam serio venit in mentem, quo colore possint excusari a crimine, qui tantum opum insumunt templis extruendis, ornandis, locupletandis, ut nullus omnino sit modus. Fateor, in sacris vestibus, in vasis templi, deberi cultui solemni suam dignitatem: volo et structuram habere maiestatem suam. Sed quorsum attinent rot baptisteria, tot candelabra, tot statuae aureae? quorsum organorum, quae vocant, immensi sumptus? nec unicis interim contenti sumus: quorsum ille musicus hinnitus, magno censu conducendus, quum interim fratres et sorores nostrae vivaque Christi templa siti fameque contabescant?
og. In his quidem nemo vir pius ac prudens modum non desiderat: verum quoniam hoc vitium ex immodica quadam pietate nascitur, favorem promeretur, praesertim quoties in mentem venit diversus morbus istorum qui templa suis opibus spoliant. Ista fere donantur a potentibus ac monarchis, deterius peritura in aleam ac bellum. Et si quid hinc alienes, primum habetur pro sacrilegio: deinde contrahunt manus suas qui dare solent, insuper et invitantur ad rapinam. Igitur harum rerum magis illi custodes sunt,