Haec pagina emendata et bis lecta est
370 PEREGRINATIO RELIGIONIS ERGO.
aliis usibus servare didici.
- me. Iam sitio reliquum fabulae: quare me in coena expecta convivam; ibi narrabis commodius.
- og. Equidem habeo gratiam, quod ultro temet offers convivam, quum multi vehementer rogati pernegent: sed haec tibi conduplicabitur gratia, si hodie domi coenes. Nam mihi tempus hoc sumetur salutandae familiae. Ceterum habeo consilium utrique nostrum commodius. Cras mihi uxorique meae domi tuae adornato prandium: tum vel usque ad coenam proferentur fabulae, donec te fatearis iam esse saturum: et si voles, ne in coena quidem te destituemus. Quid scabis caput? Tu para; nos bona fide veniemus.
- me. Malim inemptas fabulas. Verum age, prandiolum dabitur, sed insipidum, nisi tu bonis fabulis condias.
- og. Sed heus tu, nonne titillat te animus, ut has peregrinationes obeas?
- me. Fortasse titillabit, ubi tu peroraveris: nunc ut affectus sum, sat habeo stationes obire Romanas.[1]
- og. Romanas, qui Romam nunquam videris?
- me. Dicam. Sic domi obambulo: ingredior conclave, curoque ut salva sit filiarum pudicitia; rursus hinc in officinam; contemplor quid agant famuli famulaeque: inde in culinam, circumspiciens si quid opus sit admonitu: hinc alio atque alio, observans quid agant liberi, quid uxor, solicitus ut omnia sint in officio. Hae mihi sunt stationes Romanae.
- og. At ista pro te curaret divus Iacobus.
- me. Ut ipse curem ista, praecipiunt sacrae literae; ut divis committam, nusquam legi praeceptum.
- ↑ Stationes enim Romani interdum munia vocabant, quae cui quam obeunda sunt, ut h. I. munia domestica.