Haec pagina emendata et bis lecta est
RELIGIONIS ERGO 369
ctionibus: probi vero nulla non ex parte magnam omnibus de se praebent utilitatem. Velut hic divus, dum in vivis esset, exemplo, doctrina, monitis ad pietatem invitabat, consolabatur destitutos, sublevabat egenos: ac mortui pene maior utilitas. Exstruxit hoc locupletissimum templum, sacerdotum ordini per universam Angliam plurimum autoritatis conciliavit. Hoc denique calcei fragmentum alit egenorum conventiculum.
- me. Est quidem ista pia contemplatio: sed demiror, te, quum isto sis animo, nunquam invisisse autrum sancti Patricii,[1] de quo prodigiosa quaedam vulgo iactant, nec mihi satis verisimilia.
- og. Imo nulla heic tam prodigiosa potest esse narratio, quin res ipsa superet.
- me. Ergo illuc quoque penetrasti?
- og. Enavigavi paludem vere Stygiam, descendi in fauces Averni: vidi quidquid apud inferos geritur.
- me. Bearis me, si non gravaberis referre.
- og. Sit hoc colloquii nostri prooemium, satis, ut arbitror, prolixum. Eo domum, ut iubeam adornari coenam: nam adhuc impransus sum.
- me. Cur impransus? num religionis gratia?
- og. Minime, sed invidiae causa.
- me. Num invides ventri tuo?
- og. Imo rapacibus cauponibus: qui quum nolint, quod aequum est, apponere, tamen non verentur ab hospitibus, quod iniquum est, exigere: eos sic ulcisci soleo. Si spes datur coenae lautioris vel apud notum, vel apud pandocheum paullo minus sordidum, in prandio laborat mihi stomachus. Sin prandium obtulit fortuna quale volo, sub coenam incipit dolere stomachus.
- me. Non pudet videri parcum ac sordidum?
- og. Menedeme, qui talibus in rebus pudoris impendium faciunt, crede mihi, male collocant sumptum. Ego meum pudorem