Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/407

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

2 IXOTO&AriA

funis. Nam mihi posthac spero quaestum uberiorem.

la. Imo proventum uberrimum, sed esuritionis usque ad saturitatem: aut si mavis audire laetiora, posthac longe mundius vives neque, quod soles, cubito nasum emunges[1] pituitosum et scabie fruticantem.
sa. Ohe, venimus ad summum:[2] caecus convicia iacit in luscum: quasi vero quicquam apud laniones purius sit ea parte corporis, quae dicitur semper lotione superior. Utinam verum esset quod annuncias; at vereor, ne me coniicias in falsum gaudium.
la. Tibi quidem nimium vera nuncio. Sed unde tibi quaestum promittis uberiorem?
sa. Quoniam eo video recidisse mores hominum, ut quod vetitum sit, impotentius appetant.
la. Quid tum postea?
sa. Quia plures abstinebunt ab esu carnium, ubi permissa est vescendi potestas, nec ullum erit lautum convivium absque piscibus, quemadmodum apud priscos fieri consuevit. Itaque carnium esum permissum gaudeo; utinam et piscium esus esset interdictus! avidius his vescerentur homines.
la. Pium me hercule votum.
sa. Hoc optarem, si, quod tu facis, nihil aliud spectarem quam pecuniae lucrum, cuius amore tu crassam istam et carnivoram animam diis Manibus devovisti.
la. Salsus es totus, quum insulsa sit oratio.
sa. Quae ratio commovit Romanos, ut tot saeculis observatam legem carnariam relaxarint?
la. Nimirum hoc ipsa res iam dudum illis persuasit. Reputant id quod est, per salsamentarios inquinari civitatem, infici terram, flumina, aërem et ignem et si quod aliud est elementum: corrumpi corpora mortalium: ex piscium enim esu corpus impleri putribus humoribus: hinc febres, tabes, podagrae, epilepses, leprae et quid non malo-
  1. Cubito natum emungere. Euismodi iocubs Ciceronis exstat in salsamentarii filium Herenn. IV, 54.
  2. Venimus ad summum. Horatianum est Epist 1. lib 2. ad Augnstum.