Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/408

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ixoroAii.4. 3

rum?

sa. Dic igitur mihi, Hippocrates, quur in civitatibus bene institutis vetitum est intra moenia mactare tauros ac sues? Rectius etiam consuleretur saluti civium, si nec pecudes iugularentur. Quur laniis describitur certus locus, ne si passim vivant, totam urbem reddant pestilentem? An est ullum foetoris genus corrupto animantium cruore sanieque pestilentius?
la. Aromata mera sunt, si ad piscium putorem conferas.
sa. Tibi quidem, opinor, aromata mera sunt, at non idem visum magistratibus, qui vos ab urbe submovent. Porro quam suaviter oleant vestrae istae lanienae, declarant ii qui naribus obturatis praetereunt; declarant vulgo, qui malunt habere vicinos decem lenones quam unum lanionem.
la. At vobis ad abluenda putria salsamenta nec locus nec amnes toti sufficiunt; vereque, quod dici solet, inaniter aquam consumitis. Semper enim piscis piscem olet, etiamsi unguentis oblinas. Quid autem mirum mortuos sic olere, quum plerique vivi mox ut capti sunt oleant? Carnes muria conditae servantur multos in annos, adeo non putentes, ut aromaticum quiddam redoleant. Rursus vulgari sale conditae durant absque foetore. Duratae fumo ventove nihil molesti odoris contrahunt. Haec omnia si pariter adhibeas pisci, nihil aliud quam piscem olebit. Vel hinc coniice nullum esse putorem cum piscium foetore conferendum, quod ab his putrefit etiam ipse sal, in hoc a natura datus ut a rebus arceat putrefactionem, dum genuina vi claudit constringitque, simul et excludens, quod estrinsecus noxam afferre possit et humores intus unde putrefactio poterat oriri desiccans; in solis piscibus sal non est sal. Nostras aedes fortassis aliquis delicatior praeteriens obturat nares; at nemo sustinet in cymba sedere, in qua vestra sunt salsamenta. Viatori si quando occurrunt plaustra onusta salsamentis, quae ibi fuga! quae narium