Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/420

E Wikisource
Haec pagina emendanda non est.

IXOTOftATlA* 7 tu nihil interdictum est, praeter unicam arborem. sa. Verissimum est. la. ldque non ob aliud, nisi ut per obedientiam agnoscerent dominum et condito rem suum. sa. Hecte. la. Quin et illud arbitror, re- centem terram omnia progenuisse feliciora melioris- que succi, quam nunc gignit senescens ac propemo- dum elfoeta. sa. Esto. la. Idque praecipue in Paradi- so. sa. Haud dissimile veri. la. lllic igitur vesci, vo- luptatis erat, non'necessitatis. SA.Audivi. la. Et abs- tinere a laniandis animantibus, humanitas erat, non sanctitas. sa. Nescio. Animantium esum a diluvio permissum lego, prius interdictum non lego. Quor- sum autem attinebat permittere, si iam permissus erat ? la. Quare non vescimur ranis? Non quia veti- tae, sed quoniam abhorremus. Qui scis, an Deus il- lic admonuerit, quem cibum requireret humana fra- gilitas, non quem permitteret? sa. Non sum ariolus. la. Atqui in ipso statim conditi hominis-initio legi- nius: Dominamini piscibus marn, et volatilibus coeli, et universis animalibw, quae moventur super terram. Quis usus dominii, si vesci non licet ? sa. O crudelem herum ! ltane devoras servos et ancillas, tuos liberos et uxorem ? Quin eadem opera vesceris matula tua, cuius dominus es? la. Sed audi vicissim, insulse sal- samentarie: E ceteris usus est, nec est inane domi- nii nomen. Equus vehit me tergo, camelus gestat sarcinas : e piscibus vero quis usus, nisi vescaris? sa. Quasi vero non sint innumera ex piscibus remedia. Deinde multa sunt in hoc tantum condita, ut dele- ctent hominem contemplantem, et in conditoris ad- mirationem rapiant. Forte non credes, delphinos ho- minem tergo vehere. Denique sunt pisces, qui nobis praedicant imminere tempestatem , velut echinus *). An non talem servum optares domi tuae ? la. Verum ■) tyui, spinat habens pro pedibus, immincnte tempestate af- fuit scse, ut aiunt, aut saburrat arena. Plin. H. N. IX, 31. Digitized by