Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/421

E Wikisource
Haec pagina emendata est

8 IXQTO&AriA.

ut hoc largiamur, ante diluvium non fuisse fas vesci cibis, praeterquam terrae frugibus, nihil magni erat abstinere ab iis, quae non requirebat corporis necessitas et habebant laniandi crudelitatem. Illud fateris animantium esum initio permissum ob humanorum corporum imbecillitatem. Frigus induxerat diluvium, et hodie videmus in regionibus frigidis nasci homines caeteris edaciores; ac terrae proventum vel extinxerat vel corruperat inundatio.

sa. Esto.
la. Et tamen a diluvio praeteribant annum ducentesimum.
sa. Credo.
la. Quur igitur Deus, quod illis robustis titra exceptionem permisit, post imbecillioribus aevique contractioris astrinxit ad certa animantium genera, quemadmodum praecepit Moses?
sa. Quasi meum sit eorum quae Deus gerit rationem reddere. Arbitror tamen hoc tum fecisse Deum, quod solent heri, qui contrahunt indulgentiam in servos, ubi vident illos abuti lenitate dominorum. Sic equo plus satis ferocienti subducimus fabas et avenam parcoque foeno pascimus, frenoque et calcaribus asperioribus subigimus. Excusserat hominum genus omnem reverentiam in tantamque licentiam sese effuderat, quasi nullus omnino Deus esset. Hic inventi sunt legis cancelli, ceremoniarum repagula, minarum ac praeceptorum frena, quo vel sic resipiscerent.
la. Quin igitur manent hodie legis illius repagula?
sa. Quia sublata est carnalis servitutis asperitas, posteaquam per Evangelium adoptati sumus in filios Dei. Detractum est praeceptis, ubi contigit uberior gratia.
la. Quum Deus appellet suum testamentum sempiternum quumque Christus negarit se solvere legem, sed consummare, qua fiducia posteriores ausi sunt bonam legis partem abrogare?
sa. Gentibus ea lex data non erat, et ideo visum est apostolis eas non onerare circuncisionis molestia, ne, quod Iudaei faciunt et hodie, in corporalibus observationibus