Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/422

E Wikisource
Haec pagina emendata est

constituerent salutis spem potiusquam in fiducia et charitate erga Deum.

la. Omitto gentes; quae Scriptura manifeste docet Iudaeos, si professionem Evangelicam fuerint amplexi, manumissos esse a Mosaicae legis servitute?
sa. Quoniam id fore praedictum erat a prophetis, qui promittunt testamentum novum et cor novum, inducuntque Deum abominantem festos Iudaeorum dies, aversantem illorum victimas, detestantem ieiunia, reiicientem donaria, desiderantem populum circunciso corde. Confirmavit illorum promissa Dominus ipse, qui porrigens discipulis corpus et sanguinem suum appellat testamentum novum. Si nihil aboletur de veteri, quur hoc dicitur novum? Ciborum delectum non exemplo quidem sed sententia sua abrogavit Dominus, quum negat hominem inquinari cibis qui mittuntur in stomachum, et per secessum repurgantur; docet idem Petrum conspecta visione, imo Petrus ipse cum Paulo caeterisque vescens cibis communibus, a quibus lex praeceperat temperari. Agit hoc ubique Paulus in suis epistolis, nec dubitatur quin, quod hodie sequitur populus Christianus, ab apostolis veluti per manus traditum ad nos denique pervenerit. Itaque non tam manumissi sunt Iudaei, quam a legis superstitione velut a lacte consueto quidem et familiari, sed iam intempestivo, depulsi. Neque lex abrogata est, sed ea pars iussa est cedere, quae iam erat ociosa. Frondes et flores pollicentur fructum exoriturum. Is ubi gravat arborem, nemo flores desiderat. Neque quisquam deplorat perisse filii sui pueritiam, ubi iam ad aetatem maturam pervenit. Neque quisquam requirit lucernas et funalia, ubi se terris deprompsit sol. Nec habet quod queratur paedagogus, si filius iam puber suam libertatem sibi vindicat ac paedagogum in sua vicissim habet potestate. Pignus desinit esse pignus, ubi promissa sunt