Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/425

E Wikisource
Haec pagina emendata est

novas affinitatis leges aliaque permulta, quae faciunt ut hac parte non paulo commodior videatur fuisse Iudaeorum, quam nostra conditio.

sa. Erras tota via, Lanio : Christi iugum non aestimatur ad istam regulam, quam imaginaris. Pluribus astringitur Christianus, et astringitur ad difficiliora, denique ad poenam graviorem, sed his adiuncta copiosior vis fidei et charitatis facit ea suavia, quae natura sunt gravissima.
la. Atqui quum olim Spiritus specie linguarum ignearum e coelo delapsus copiosissimo dono fidei et charitatis locupletarit credentium pectora, quur detractum est legis onus, velut imbecillibus ac sub iniqua sarcina periclitantibus? Quur Petrus iam afflatus Spiritu vocat onus intolerabile?
sa. Detractum est ex parte, ne Iudaismus, ut coeperat, obrueret Evangelii gloriam, et ne legis odio gentes alienarentur a Christo, inter quas erant infirmi plurimi, quibus instabat duplex periculum, alterum ne crederent sine legis observatione neminem posse salutem consequi, alterum ne potius haberent in paganismo manere, quam Mosaicae legis iugum accipere. Horum imbecilles animos oportebat velut esca quadam libertatis allicere. Rursus quo mederentur illis, qui negabant ex Evangelii professione salutis esse spem citra legis observationem, circuncisionem, sabbatismos, delectus ciborum aliaque id genus aut prorsus sustulerunt aut in aliud verterunt. Porro quod Petrus negat se legis onus portare potuisse, non est referendum ad eam personam, quam tum gerebat, quum illi iam nihil est intolerabile, sed ad crassos et infirmos Iudaeos, qui non sine taedio arrodebant hordei tunicam, nondum gustata spiritus medulla.
la. Satis tu quidem crasse disseris. Atqui mihi videtur et hodie non minus esse causarum, quur observationes istae carnales hactenus tolli debeant, ut arbitrariae sint, non obliga-