Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/426

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

toriae.

sa. Qui sic?
la. Nuper in linteo quodam amplissimo vidi totum orbem depictum. Illic didici, quantula esset mundi portio Christi religionem pure sincereque profitens: nimirum Europae particula vergens ad occidentem: rursus altera vergens ad septentrionem; tertia tendens, sed procul ad meridiem: ad orientem vergentis quartae postrema videbatur Polonia. Reliquus orbis aut barbaros habet, non ita multum a brutis animantibus differentes, aut schismaticos, aut haereticos, aut utrumque.
sa. At non vidisti totum illud litus Austrinum, et sparsas insulas Christianis insignibus notatas?
la. Vidi, didicique illinc avectas praedas; Christianismum inductum non audivi. Quum igitur tam ampla sit messis, videtur hoc esse consultissimum ad religionem Christianam propagandam: quemadmodum apostoli sustulerunt onus legis Mosaicae, ne gentes resilirent, ita nunc ad illiciendos etiam imbecilles, tolli quarundam rerum obligationes, sine quibus initio servatus est orbis, et nunc servari posset, modo adsit fides et charitas evangelica. Rursus audio videoque plurimos esse, qui in locis, vestibus, cibis, ieiuniis, gesticulationibus, cantibus, summam pietatis constituunt, et ex his proximum iudicant, contra praeceptum evangelicum. Unde fit, ut, quum omnia referantur ad fidem et caritatem, harum rerum superstitione extinguatur utrunque. Procul enim abest a fide evangelica, qui fidit huiusmodi factis.: et procul abest a caritate Christiana, qui ob potum eut cibum, quo recte quis uti potest, exasperat fratrem, pro cuius libertate mortuus est Christus. Quam amarulentas contentiones videmus inter Christianos! Quam inimicas calumnias ex veste aliter cincta tinctave, ex cibo quem porrigunt aquae, et quem porrigunt pascua! Hoc malum si ad paucos serpsisset, contemni poterat. Nunc videmus univer-