Haec pagina emendata est
- la. Num idem ius patrifamilias in sua domo, quod episcopo in sua dioecesi?
- sa. Arbitror, pro portione.
- la. Et huius praescripta similiter obligent?
- sa. Quid ni?
- la. Edico: Ne quis vescatur cepis. Quomodo periclitatur apud Deum qui non paruerit?
- sa. Ipse viderit.
- la. Posthac non dicam meis: praecipio, sed: admoneo.
- sa. Sapies.
- la. Verum perspicio vicinum meum proximum esse periculo, et arreptum clam admoneo, ut sese subducat ab ebriosorum et aleatorum commercio, ille monitorem aspernatus, perditius incipit vivere quam antea; num hic illum obstringit admonitio?
- sa. Videtur.
- la. Igitur neque consulendo neque exhortando fugimus laqueum.
- sa. Imo non adfert laqueum admonitio, sed admonitionis argumentum. Etenim, si frater admonitus, ut crepidis uteretur, negligeret, nullo crimine teneretur.
- la. Non hic percontabor quantum obligent praescripta medicorum. Votum obstringit ad poenam gehennae?
- sa. Maxime.
- la. Omne?
- sa. Omnissimum, modo sit licitum, legitimum ac liberum.
- la. Quid appellas liberum?
- sa. Quod nulla extorsit necessitas.
- la. Quid est necessitas?
- sa. Est metus cadens in constantem virum.
- la. Etiam in Stoicum, quem si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae?
- sa. Istum Stoicum mihi ostende, et respondebo.
- la. Sed extra iocum, num famis aut infamiae metus cadit in constantem virum ?
- sa. Quid ni?
- la. Si filia nondum emancipata clam nubat insciis parentibus, nec passuris si sciant, legitimum erit votum?
- sa. Erit.
- la. An sit, nescio, certe si qua sunt, hoc est unum ex illorum numero, quae licet vera sint, tamen ob scandalum imbecillium silenda sunt. Quid si virgo, quae ex autoritate parentum contraxit matrimonium cum sponso, clam et invitis parentibus