Haec pagina emendata et bis lecta est
constitutionem quenquam ad ullum crimen astringere, nimirum vult eam esse consilium, non praeceptum.
- sa. Verum, sed non expedit hoc scire vulgus, ne protinus clamitent esse consilium, quod servare non libet.
- la. At quid interim facies tot infirmis conscientiis, tam misere confusis tuo silentio? Verum age, dic mihi, nullisne notis docti deprehendere possunt, utrum consilii vim habeat constitutio, an praecepti?
- sa. Possunt, sicut audivi.
- la. Non libet scire mysterium?
- sa. Licet, nisi velis effutire.
- la. Ah, pisci dixeris.
- sa. Quum nihil audis, nisi: hortamur, ordinamus, mandamus, consilium est; quum audis: iubemus, districte praecipimus, praesertim si accedant minae excommunicationis, praeceptum est.
- la. Quid si debeam pistori meo, quumque solvendo non sim, fugere malim, quam coniici in carcerem; num pecco criminaliter?
- sa. Non arbitror: nisi desit solvendi voluntas.
- la. Quur igitur excommunicor?
- sa. Istud fulmen territat improbos, non adurit innocentes. Scis enim et apud priscos Romanos fuisse leges diras ac minaces, sed in hoc ipsum tantummodo latas; qualis illa fertur e duodecim tabulis de dissecando corpore debitoris:[1] cuius ideo nullum extat exemplum, quod non in usum, sed ad terrorem esset prodita. Iam ut fulmen non agit in ceram aut linum, sed in aes: ita tales excommunicationes non agunt in miseros, sed in contumaces. Et tamen, ut ingenue dicam, in huiusmodi frivolis adhibere fulmen a Christo traditum, propemodum esse videtur, quod veteres dicebant, in lente unguentum.[2]