Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

LUSUS PUERILIS. 37

loquaris, nisi rogatus. Si quid obscoeni dicetur, ne arride, sed compone vultum, quasi non intelligas. Ne cui obtrectato, ne cui temet anteponito, ne tua iactato, ne aliena despicito. Esto comis, etiam erga tenuis fortunae sodales. Neminem deferto. Ne sis lingua futili. Ita fiet, ut sine invidia laudem invenias, et amicos pares. Si videris, convivium esse prolixius, precatus veniam, ac salutatis convivis, subducito te a mensa. Vide, ut horum memineris.

pu. Dabitur opera, mi praeceptor. Numquid aliud vis?
pae. Adito nunc libros tuos.
pu. Fiet.
De lusu.
Nicolaus, Hieronymus, Cocles, Paedagogus.
ni. Iamdudum et animus, et coelum, et dies invitat ad ludendum.
hi. Invitant quidem haec omnia, sed solus praeceptor non invitat.
ni. Subornandus orator quispiam, qui veniam extorqueat.
hi. Apte quidem dictum, extorqueat. Nam citius clavam extorseris e manu Herculis, quam ab hoc ludendi veniam. At olim illo nemo fuit ludendi avidior.
ni. Verum; sed iam olim ille oblitus est, se fuisse puerum. Ad verbera facillimus est et liberalis: hic parcissimus, idemque difficillimus.
hi. Attamen protrudendus est aliquis legatus, non admodum verecundae frontis, quem non illico protelet suis saevis dictis.
ni. Eat, qui volet: ego carere malo, quam rogare
hi. Nemo magis accommodus ad hanc legationem, quam Cocles.
ni. Nemo profecto. Nam perfrictae frontis est, ac bene linguax. Deinde sensum hominis pulchre callet.
hi. I, Cocles, ab omnibus nobis magnam initurus gratiam.
co. Equidem experiar sedulo. Verum si non successerit, ne conferte culpam in oratorem vestrum.
hi. Bene ominare: si te satis novimus, impetrabis. Abi orator, redibis exorator.
co. Eo. Bene fortunet legationem meam