Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

38 LUSUS PUERILIS.

Mercurius. Salve praeceptor.

pae. Quid sibi vult nugamentum hominis?
co. Salve praeceptor observande.
pae. Insidiosa civilitas. Satis iam salveo. Dic, quid velis.
co. Totus discipulorum tuorum grex orat ludendi veniam.
pae. Nihil aliud quam luditis, etiam absque venia.
co. Scit tua prudentia, vigorem ingeniorum excitari moderato lusu, quemadmodum nos docuisti ex Quintiliano.
pae. Sane ut isthuc tenes, quod pro te facit. Laxamento opus est iis, qui vehementer laborant: vobis, qui segniter studetis, et acriter luditis, fraeno magis opus est, quam laxatis habenis.
co. Adnitimur pro viribus. Et si quid hactenus cessatum est, post diligentia sarcietur.
pae. Oh sartores! Quis erit fideiussor aut sponsor, isthuc futurum?
co. Ego capitis mei periculo non dubitem esse sponsor.
pae. Imo culi periculo potius. Scio, quam non sit tutum tibi credere; tamen hic periculum faciam, quam sis bonae fidei. Si dederis verba, posthac necquicquam mecum egeris. Ludant, sed gregatim in campis. Ne divertant ad compotationes, aut alia nequiora. Mature se recipiant domum ante solis occubitum.
co. Fiet. Exoravi, quamquam aegre.
hi. O lepidum caput! omnes amamus te plurimum.
co. Sed interim cavendum, ne quid peccemus; alioqui de meo tergo dependendum foret. Fideiussi vestro omnium nomine. Quod si quid accidat, non est, quod me posthac utamini legato.
hi. Cavebitur. Sed quod lusus genus potissimum placet?
co. De hoc in campo consultabimus.
Pila.
ni. Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria; sed aptior hyemi, quam aestati.
hi. Nullum anni tempus nobis parum accommodum est ad ludendum.
ni. Minus sudabitur, si ludamus reticulo.
hi. Imo reticulum piscatoribus relinquamus; elegantius est palma uti.
ni. Age, nihil mo