Haec pagina emendata et bis lecta est
lis erat Iudaeorum obmurmurantium Petro, quod Cornelii familiam recepisset ad Evangelii gratiam: qualis erat gentium, quae religionem, quam a maioribus acceperant, putabant esse salutiferam, et apostolorum doctrinam esse superstitionem peregrinam: hi conspectis miraculis conversi sunt. Nunc qui diffidunt evangelio, tanta luce per universum orbem coruscante, non simpliciter errant, sed excaecati malis affectibus nolunt intelligere, ut bene agant: hos nulla miracula reducerent ad mentem meliorem. Et sanandi tempus nunc est, puniendi post futurum est.
- la. Quanquam multa dixisti satis probabiliter, tamen mihi propositum est non fidere salsamentario, sed adibo theologum quendam eximie doctum: quidquid is de singulis pronunciaverit, coelestis oraculi vice fuerit.
- sa. Quis iste? Pharetrius?[1]
- la. Ille simpliciter delirat et ante annos, dignus qui concionetur deliris aniculis.
- sa. Bliteus?
- la. An ego tam loquaci sophistae credam?
- sa. Amphicholus?
- la. Nunquam ei credam in solvendis quaestionibus, cui meo malo credidi carnes meas. An ille bona fide solvat problemata, qui pessima fide nondum solvit pecuniam?
- sa. Lemantius?
- la. Non utor coecis ad indicandam viam.
- sa. Quis igitur?
- la. Si scire vis, Cephalus est, vir trium linguarum, et omnis politioris literaturae perpulchre gnarus, tum in sacris voluminibus et vetustis theologis diu studioseque versatus.
- sa. Dabo rectius consilium. Eas ad inferos; illic invenies Rabinum Druinum, qui Tenedia bipenni dissecabit omnes tuas quaestiunculas.[2]
- la. Tu praei, quo mihi viam appares.
- sa. Sed