Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/446

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

extra iocum: estne verum, quod narras, datam potestatem vescendi carnibus?

la. Ludebam, te ut urerem. Et, si Romanus pontifex id vellet maxime, ordo salsamentariorum moveret seditionem. Deinde mundus est plenus Pharisaicis hominibus, qui non alia te sibi possunt vendicare sanctimoniam, nisi talibus observatiunculis: hi nec paterentur sibi detrahi iam partam gloriam, nec sinerent minoribus plus esse libertatis, quam ipsis fuit. Ne in lanionum quidem rem esset, permitti liberum quarumlibet rerum esum. Tum enim varius esset eventus nostrae negotiationis; nunc certius est lucrum, et minus aleae, minusque laborum.
sa. Verissima praedicas; sed eadem incommoditas ad nos rediret.
la. Gaudeo tandem inventum aliquid, in quo salsamentario cum lanione conveniat. Iam ut incipiam et ipse serio loqui, quemadmodum fortassis expediret populum Christianum paucioribus constitutiunculis obstringi, praesertim si quae non multum, aut nihil conducunt ad pietatem, ne dicam officiunt: ita non libet ab istis stare, qui omnes omnium hominum constitutiones reiiciunt neque flocci faciunt, imo ob hoc ipsum multa faciunt, quia praeceptum est ne faciant. Attamen demirari non possum in plerisque rebus praepostera mortalium iudicia.
sa. Idem nec ego satis admirari possum.
la. Coelum terrae miscemus, si quid periculi suspicamur, ne quid decedat ponderis sacerdotum constitutionibus auctoritatique: et dormitamus, quum imminet evidens periculum, ne tantum tribuamus hominum auctoritati, ut auctoritati divinae minus tribumur quam oportet. Sic a Scylla declinamus, ut non metuamus Charybdim, malum exitiabilius. Debetur episcopis suus honos; quis negat? praesertim si agant quod dicuntur.[1] Sed impium est, honores soli Deo debitos transferre in homi-
  1. Nam Episcopus proprie inspector, ab ἐπισκοπέω, inspicio.