Haec pagina emendata est
nes, et dum impense reveremur hominem, parum revereri Deum. Honorandus Deus in proximo, venerandus in proximo, sed interim adhibenda cautio, ne Deus per hanc occasionem suo fraudetur honore.
- sa. Itidem videmus multos in tantum fidere corporalibus ceremoniis, ut his freti negligant ea quae sunt verae pietatis, suis meritis arrogantes, quod est divinae largitatis, et ibi consistentes, unde gradus erat ad perfectiora, et ex his rebus proximum calumniantes, quae per se nec bonae sunt nec malae.
- la. Quin in eadem re quum duo sint, quorum alterum altero praestantius, semper deterioris est nobis potior ratio. Corpus et quae corporis sunt ubique pluris fiunt, quam ea quae sunt animi, et hominem occidisse pro gravi crimine ducitur, ut est; at pestifera doctrina, vipereis instinctibus corrupisse mentem hominis ludus est. Si sacerdos alat capillitium aut vestem sumat hominis prophani, rapitur in carcerem, acriter punitur; si bibat in lupanari, si scortetur, si ludat aleam, si vitiet alienas uxores, si nihil attingat sacrae lectionis, tamen columna est Ecclesiae. Non excuso mutatam vestem, sed accuso praeposterum iudicium.
- sa. Imo si non persolvat pensum precum horariarum, paratum est anathema; si foeneretur, si simoniam admittat, impune est.
- la. Si quis videat Cartusianum aliter vestitum aut vescentem carnibus, quam execratur, quam horret, quam timet, ne terra dehiscens et spectatorem et spectatum absorbeat; idem si videat eum temulentum, mendacibus verbis in famam aliorum debacchantem, manifestis dolis imponentem tenui vicino, nemo perinde abominatur.
- sa. Veluti si quis videat Franciscanum enodi cingulo cinctum aut Augustinensem non corio sed lana cinctum, aut discinctum Carmelitam aut cinctum Rhodiensem. Rursus si percalceatum Franciscanum aut semicalceatum Cruciferum, nonne conci-