Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/451

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

firmi: alii subinde cadebant, aegreque surgebant: nonnulli quernis frondibus erant coronati.

sa. Magis conveniebat pampineis; tum addendi thyrsi.
la. Senior quidam Silenum agens, sarcinae in morem sublimis gestabatur humeris, eo gestu quo solent olim efferri cadavera, pedibus eo porrectis quo ibant, nisi quod pronus baiulabatur, ne vomitu praefocaretur supinus. Is misere convomebat suras et calcaneos extremorum baiulorum. Nec inter baiulos quisquam erat sobrius; plerique ridebant, sed sic, ut facile diceres mentem abesse. Bacchi furor habebat omnes. Atque hac pompa civitatem ingressi sunt, idque clara luce.
sa. Unde collegerant eam insaniam?
la. In vico propinquo vinum paulo vilius venditur, quam in urbe: eo se contulerant aliquot combibones, quo vilius insanirent, sed largius. Non enim minus impensum est pecuniae, sed plus contractum est dementiae. Hi si gustassent ovum, velut admisso parricidio pertracti fuissent in carcerem: quum praeter omissam sacrum concionem, praeter neglectas preces vespertinas, in die tam sacrato, tantum intemperantiae publicitus esset admissum, nemo puniit, nemo detestatus est.
sa. Atqui ne istuc tantopere mireris, in mediis urbibus, in popinis templo proximis, diebus quamlibet festis potatur, cantatur, saltatur, pugnatur tanto strepitu, tantoque tumultu, ut nec sacrum peragi, nec sacra concio possit exaudiri. Iidem si eodem tempore consuissent calceum, aut si in die Veneris gustassent suillam, capitis accerserentur. Et tamen dies Dominicus ob hoc potissimum est institutus, quo vacaret audire doctrinam evangelicam: et ideo vetitum consuere calceos, ut sit otium concinnandis animis. An non haec mira iudiciorum perversitas?
la. Prodigiosa. Iam in ipso ieiunii praescripto quum duo sint, alterum abstinentia cibi, alterum delectus cibi; nemo nescit prius illud praecepti