divini, aut cerce iuxta praeceptum divinum esse, alterum vero non solum humanum, verum etiam propemodum pugnans cura apostolica doctrina, utcunque hoc excusamus; tamen his quoque praepostero iudicio coenare vulgo impune est, gustasse cibum ab homme vetitum, a Deo permissum et item ab apostolis, capitale est. Ieiunium tametsi non constat esse certo praeceptum ab apostolis, tamen illorum exemplis ac literis commendatum est. At interdictum ciborum esum, quos Deus creavit ad vescendum cum gratiarum actione, ut tueamur apud iudicem Paulum,[1] quot lemmatis est opus? et tamen toto passim orbe coenatur affatim, nullus offenditur; si valetudinarius gustet pullum gallinaceum, periclitatur Christiana religio. In Anglia vulgus Quadragesimae tempore iustam coenam apparat alternis diebus, nemo miratur; si febri periclitans tentet attingere ius pulli, plus quam sacrilegium admissum videtur. Apud eosdem in Quadragesima, quo ieiunio ut nihil antiquius, ita nihil sanctius habitum est apud Christianos, impune coenatur, ut dixi. Si tentes idem extra Quadragesimam die Veneris, nemo feret. Si quaeras quamobrem, allegant patriae consuetudinem. Execrantur eum, qui regionis negligit consuetudinem, et ipsi sibi ignoscunt, qui negligant vetustissimam totius Ecclesiae consuetudinem.
- sa. Nec probandus est, qui sine causa negligit consuetudinem patriae, in qua vivit.
- la. Nec ego criminor eos, qui Quadragesimam cum Deo ventreque partiuntur, sed indico praeposterum de rebus iudicium.
- sa. Quum dies dominicus praecipue legatur institutus, quo populus simul conveniret ad audiendum sermonem Evangelicum, qui non audit missam, abominabilis est; qui negligit concionem, malens pila ludere, purus est.
- la. Quantum flagitium admissum existimant, si quis