periurio, vetans omnino iurare, in homicidio prohibens irasci; nos ob humanam constitutionem ad extremam homicidii lineam impellimus, quam vocamus necessitatem. Imo quoties apparet causa probabilis, charitatis est ultro hortari proximum ad ea, quae postulat corpusculi imbecillitas. Et si nulla apparet causa, tamen christianae charitatis est benigne interpretari, quod recto animo fieri potest, nisi qui comedit, prae se ferat manifestum Ecclesiae contemptum. Contumaciter ac seditiose vescentes recte punit magistratus prophanus; at quid quisque domi suae pro corpusculi sanitate comedat, medicorum est curare, non magistratuum. Quod si quorum improbitas hinc quoque concitet tumultum, ipsi seditionis accersantur, non is qui servivit valetudini, nec divina nec humana lege violata. Hic certe non in loco praeteximus autoritatem pontificum, quorum tanta est humanitas, ut ubi cognorint causam haud absurdam, ultro invitent ad ea quae postulat valetudo, diplomatis arment adversus malorum obtrectationes. Denique per universam Italiam patiuntur in certis macellis vendi carnes, nimirum illorum saluti consulentes, quos illa lex non astringit. Quin et in concionibus sacris audivi theologos paulo minus pharisaicos dicere: Nihil est quod vereamini coenae tempore sumere panem unum et heminam vini cervisiaeve propter imbecillitatem humani corporis. Si tantum sibi sumunt autoritatis ut pro coena coenulam indulgeant validis, idque contra praeceptum Ecclesiae, quae ieiunium indixit, non coenulam, quur non audent iustam coenam permittere iis, quorum imbecillitas hoc requirit, et pontifices expressis causis declararunt sibi placere? Dicatur zelus, si quis durius tractet corpus suum, nam sibi quisque notus est; at ubi pietas, ubi charitas istorum, qui contra legem naturae, contra legem Dei,
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/455
Appearance