Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/456

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

contra sensum legis pontificiae, fratrem imbecillem, spiritu promptum, corpusculo infirmum, ad mortem adigunt aut morbum morte duriorem?

la. Suggerit mihi tua commemoratio quiddam, quod ante biennium vidi. Erotem nosti, virum iam natu grandem, videlicet sexagenarium: valetudine plusquam vitrea, tum quotidianis morbis, iisque atrocissimis gravissimisque studiorum laboribus sic afflicta, ut vel Milonem possint deiicere: ad haec occulta quadam naturae proprietate, vel a puero sic et abhorrens a piscium esu et impatiens inediae, ut nunquam id tentarit absque capitis discrimine: postremo diplomatis pontificum abunde communitus adversus Pharisaicas linguas. Is nuper, eo vocantibus amicis, inviserat civitatem Eleutheropolim, non omnino suo nomini respondentem. Erat autem quadragesimae tempus: datus est unus atque alter dies amicorum affectibus. Interim vescebatur piscibus, ne quem offenderet, quum haberet praeter necessitatem a pontifice diploma, per quod licebat vesci quibuslibet. Iam praesentiebat morbum imminentem, quem habebat familiarem, sed morte crudeliorem: parat abitum, et res urgebat, nisi maluisset ibi decumbere. Ibi quidam suspicantes, illum hoc maturius abire, quod non ferret esum piscium, effecerunt ut Glaucoplutus, vir adprime doctus, et primae in ea republica auctoritatis, Erotem invitaret domum suam ad ientaculum. Eros, iam turbae satur, quam in publico diversorio vitare non poterat, assensus est, sed hac lege, ne quid esset apparatus praeter ova duo; quae stans ubi comedisset, equum conscenderet. Promissum est ita fore. Ubi eo venit, paratus erat pullus gallinaceus. Eros indigne ferens praeter ova nihil attigit; et abrumpens convivium, conscendit equos, deducentibus eruditis aliquot. Eius pulli nidor nescio quomodo pervene-