Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/457

E Wikisource
Haec pagina emendata est

rit ad sycophantas. Ab his rumor sparsus est tam atrox, ac si decem homines fuissent veneno necati. Nec ea civitas modo perstrepuit hac fabula, sed eodem ferme die rumor ad alias civitates transvolarat, quae aberant itinere tridui. Atque ut fit, rumor aliquid veris addiderat, Erotem, ni propere fugisset, accersendum fuisse ad magistratum. Hoc ut erat falsissimum, ita verum erat, Glaucoplutum magistratui expostulanti satisfecisse. Iam Eros sic affectus, ut dixi, si vel in publico carnibus vesceretur, quis deberet offendi? Et tamen in eadem civitate totam Quadragesimam, sed praecipue diebus festis, bibitur usque ad insaniam, clamatur, saltatur, pugnatur, luditur alea proxime templum, ut sacra concio non possit audiri, et nullum est offendiculum.

sa. Mira iudiciorum perversitas.
la. Accipe fabulam huic non dissimilem. Iam ferme biennium est, quod idem Eros valetudinis ergo viseret Feruentiam, ego officii gratia comitatus sum. Divertit in aedes veteris amici, cuius crebris literis fuerat evocatus. Is est vir praepotens, et illius ecclesiae procerum unus. Ventum est ad pisces, rursus Eros coepit periclitari; agmen morborum erat, febris, cephalalgia, vomitus, calculus. Hospes tametsi videret graviter periclitantem amicum, non ausus est tamen carnium micam dare amico. Quamobrem? Videbat tot causas quur liceret, videret diploma. Sed metuebat linguas hominum. Et iam eo profecerat morbus, ut frustra daturus fuerit.
sa. Quid Eros ? Novi hominis ingenium, emoriatur citius quam amicum ulla gravet invidia.
la. Inclusit se cubiculo, triduum victitavit suo more. Prandium erat ovum unum, potus aqua saccaro decocta. Simulatque se remiserat febris, conscendit equum, secum deferens commeatum.
sa. Quem?
la. Lac amygdalinum in laguncula et uvas passas in crumena. Ubi do-