Haec pagina emendata est
Vixit salsamentarius in eo collegio tam acido? Non mirum igitur, si tantum tenet quaestionum theologicarum. Nam illic, ut audio, parietes ipsi mentem habent theologicam.
- sa. Sic est, ut dicis, ego tamen praeter corpus pessimis infectum humoribus et pediculorum largissimam copiam nihil illinc extuli. Verum ut pergam quod coepi. In eo collegio tum regnabat Ioannes Standoneus, vir in quo non damnasses affectum, sed iudicium omnino desiderasses. Etenim quod ipse memor adolescentiae, quam cura extrema paupertate transegerat, rationem habebat pauperum, vehementer probari debet. Et si iuvenum inopiam hactenus sublevasset, ut honestis studiis suppeteret rerum usus, non ad lasciviam exuberaret copia, laudem merebatur. Caeterum quod rem aggressus est cubitu tam duro, victu tam aspero parcoque, vigiliis ac laboribus tam gravibus, ut intra annum prima experientia multos iuvenes felici indole praeditos ac spem amplissimam prae se ferentes, alios neci dederit, alios caecitati, alios dementiae, nonnullos et leprae, quorum aliquot ipse novi, certe nullus omnium non periclitatus est, quis non intelligat esse crudelitatem in proximum? Nec his contentus addidit pallium et cucullam, ademit in totum esum carnium. Et huius generis plantaria[1] transtulit in longinquas regiones. Quod si quisque tantum permittat suis affectibus, quantum ille permisit, futurum est, ut istorum similes totum occupent mundum. Siquidem a talibus initiis primum orta sunt monasteria, quae nunc minitantur pontificibus et monarchis. In proximi ad pietatem resipiscentis lucro gloriari pium est, in veste aut cibo gloriam quaerere pharisaicum est. Proximorum inopiam sublevare pietas est; prospicere ne liberalitate bonorum abutantur ad luxum, discipli-