Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/460

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

na est. Ceterum in morbos, in delirationem, in mortem his rebus impellere fratrem crudelitas est, parricidium est. Abest fortasse voluntas occidendi, at non abest homicidium. Quae igitur istis debetur venia? Nimirum quae medico, qui per insignem imperitiam occidit aegrotum. Dicet aliquis, nullus illos cogit ad hoc vitae genus: sponte veniunt, rogant admitti, et liberum est abire pertaesis. O Scythicam responsionem! Itane postulant, ut adolescentes rectius perspiciant, quid ipsis conveniat, quam vir doctus, rerum usu tritus, et aetate provectus? Sic sese excuset lupo, qui famelicum ostensa esca pellexit in retia. An qui vehementer esurienti apponat cibum insalubrem aut letiferum etiam, ita semet excusabit pereunti? Nemo te coegit edere, volens ac lubens devorasti quod erat appositum. Nonne is iure respondeat? Tu non cibum dedisti, sed venenum. Telum ingens necessitas, grave tormentum fames. Auferant igitur illa magnifica verba, Libera erat electio. Imo magnam vim admovet, quisquis talibus utitur tormentis. Nec ea saevitia tantum perdidit tenues; sustulit non paucos divitum filios, et generosam indolem depravavit. Aetatem lascivientem moderatis rationibus cohibere, paternum est. Ceterum in medio hiemis rigore datur postulantibus paululum panis, potus iubetur e puteo peti, qui aquam habet pestilentem, pestiferam alioqui, etiamsi nihil haberet praeter rigorem matutinum. Novi multos, qui valetudinem ibi contractam nec hodie possunt excutere. Erant aliquot cubicula humili solo, putri gypso, vicinia latrinarum pestifera. In his nullus unquam habitavit, nisi aut mors aut morbus capitalis fuerit consequutus. Omitto nunc miram flagrorum carnificinam, etiam in innoxios. Sic aiunt dedisti ferociam; ferociam appellant indolem generosiorem, quam studio fran-