Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/461

E Wikisource
Haec pagina emendata est

gunt, ut eos reddant habiles monasteriis. Quantum ibi devorabatur ovorum putrium? quantum vini putris hauriebatur? Sunt fortassis haec iam correcta, sed sero, videlicet iis qui perierunt aut corpus circumferunt infectum. Neque vero haec commemoro, quod male velim illi collegio, sed operaeprecium esse iudicavi monere, ne sub umbra religionis humana saevitia corrumpat aetatem imperitam ac teneram. Iam quantum ibi discatur civilitatis aut verbe pietatis, in praesentia non excutio. Quod si viderem maliciam exuere, quicunque cucullam induunt, hortarer omnes ad cucullam. Nunc alia res est, proinde non sunt ad hoc vitae genus frangendi spiritus suppullulantis aetatis, sed animus magis ad pietatem educandus. Mihi vix contigit ullum ingredi monasterium Cartusianorum, quin illic offenderim unum atque alterum aut simpliciter mente captum aut delirantem. Verum iamdudum tempus est, ut a tam longa digressione redeamus ad institutum.

la. Imo nullum est digressionis dispendium. Rem ipsam egimus, nisi si quid tibi forte succurrit, quod adiiciendum putes iis, quae disserta sunt de constitutionibus humanis.
sa. Mihi quidem nec humanum praeceptum implere videtur, qui negligit hoc praestare, quod spectavit is qui praecepit. Etenim qui festis diebus tantum abstinet ab operis manuariis nec interim vacat sacris aut audiendis concionibus, violat festum diem, negligens id cuius gratia festus dies institutus est. Ideo enim interdictum est opus bonum, ut fieret melius. Iam vero qui pro solitis operis vacant popinis, scortis, temulentiae, pugnis et aleae, bis violant diem festum.
la. Opinor et precum sacrarum pensum in hoc praescriptum sacerdotibus ac monachis, ut hac exercitatione consuescerent sustollere mentem in Deum; et tamen qui pensum hoc non exoluit, periclitatur.