Haec pagina emendata et bis lecta est
quor, non de omnibus. Atque hic sermo per omnes ordinum et professionum formas circumferri potest. Ex corruptis iudiciis nascitur praepostera fiducia, et ex iisdem nascuntur praepostera scandala. Prodeat Franciscanus coriacea zona cinctus, qui casu funem suum perdiderit; aut Augustinensis laneum gestans cingulum: aut discinctus, qui cingi soleat: quae futura est abominatio! quantum periculum, ne mulieres ad hoc spectaculum abordant! Et ex huiusmodi nugis quanta fraternae caritatis ruptura! quam acerba odia! quam virulentae obtrectationes! Adversus haec clamat Dominus in evangelio, nec minus gnaviter Paulus apostolus; adversus eadem clamandum esset theologis et concionatoribus.
- sa. Esset sane; sed in his multi sunt, quibus expedit, talem esse populum, imo tales esse principes, tales episcopos. Et sunt rursus, qui nihilo plus sapiunt in his, quam populus; aut si quid sapiunt, dissimulant, suo ventri consulentes potius, quam Iesu Christo. Itaque fit, ut populus undique corruptus praeposteris iudiciis, ibi fidat ubi praesens est periculum, ibi trepidet ubi nihil est periculi, ibi conquiescat unde progrediendum erat, eo proficiat, unde erat recedendum. Ab his male structis si quid tentes convellere, clamant excitari seditionem; quasi seditio sit, si quis vitiosum corporis habitum, quem imperitus medicus diu foverit, ac propemodum verterit in naturam, conetur eximere pharmacis melioribus. Verum abrumpenda est querimonia, quae finem non habet. Et periculum sit, si senserit populus hoc nostrum colloquium, ne novum suscitent proverbium, quod haec curae sint salsamentario et lanioni.
- la. Istis ego regeram vetus proverbium: Saepe etiam est olitor valde opportuna loquutus.[1] Nuper quum ista dissererem super coenam, malis