Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/467

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

auspiciis aderat quidam pannosus, pediculosus, luridus, vietus, exuccus, facie cadaverosa, cranium vix habebat tres pilos; quoties loquebatur, claudebat oculos: aiebant theologum esse. Is me vocabat discipulum Antichristi, aliaque permulta balbutiebat.

sa. Quld ibi tu? mutus?
la. Ego illi precabar micam sobriae mentis in tam putido cerebro; si tamen ullum habebat cerebrum.
sa. Iuvaret et istam audire fabulam ordine.
la. Audies, si die Iovis veneris ad prandium. Habebis vitulinam crusto incoctam, contusam, adeoque teneram, ut possis vel exugere.
sa. Polliceor, hac lege, si die Veneris apud nos prandeas: efficiam ut intelligas, salsamentarios non semper vesci putribus salsamentis.
FUNUS.
Marcolphus, Phaedrus.
ma. Unde nobis Phaedrus? num ex antro Trophonii?[1]
ph. Cur isthuc rogas?
ma. Quia praeter morem tristis, horridus, squalidus, torvus; in summa, nihil minus quam quod diceris.
ph. Si, qui diutius versantur in officinis fabrorum aerariorum, aliquid nigroris sibi contrahunt; quid miraris, si ego, tot dies versatus apud duos aegrotantes, morientes, et sepultos, solito sum maestior; praesertim quum uterque mihi fuerit egregie carus?
ma. Quos mihi narras sepultos?
ph. Nosti Georgium Balearicum?
ma. Nomine dumtaxat; de facie non novi.
ph. Alterum scio tibi prorsus ignotum esse. Is erat Cornelius Montius; quicum mihi plurimis iam annis intercessit arctissima necessitudo.
ma. Mihi nunquam contigit adesse morienti.
ph. Mihi saepius quam vellem.
ma. Sed estne mors res
  1. Trophonius vates fuisse dicitur inhabitans specum, quem quicunque ingressus esset, is postea nunquam ridebat, sed tristis et torvtus videbatur.