Haec pagina emendata et bis lecta est
40 LUSUS PUERILIS.
- hi. Euge, priorem metam praetercurrimus. Vicimus quindecim. Heus, praebete vos viros: viceramus et hic, si tu tuo constitisses loco. Sumus igitur pares.
- ni. Non diu futuri. Vicimus triginta, vicimus quadraginta quinque.
- hi. Sestertia?
- ni Non.
- hi. Quid igitur?
- ni. Numeros.
- hi. Quo pertinent numeri, si nihil est, quod numeres?
- ni. Noster hic ludus est.
- hi. Praepropere tu quidem ante victoriam canis triumphum. Vidi, qui vincerent ab hoc numero, qui nihil habebant. Varia est, ut Martis, ita lusus alea. Habemus triginta. Iam rursus pares sumus.
- ni. Nunc serio res agitur. Euge, successit: habemus potiores.
- hi. Non diu habituri. Dixin’? Rursum aequali fortuna sumus.
- ni. Diu nutat fortuna, velut anceps, utris velit addicere victoriam. O fors fortuna, si nobis faveris, dabimus tibi maritum. Euge, audivit votum. Penes nos est huius certaminis victoria. Pone notam cretaceam, ne excidat.
- hi. Iain appetit vespera, et sudatum est satis: praestat a ludendo desistere, ne quid nimis. Supputemus lucrum.
- ni. Nos evicimus tres drachmas, vos duas. Restat igitur una ad compotatiunculam. Sed interim, quis solvet pretium pilarum?
- hi. Omnes ex aequo, pro sua quisque portione. Nam lucrum exilius est, quam ut inde possit aliquid decidi.
Ludus globorum missilium.
Adolphus, Bernardus.
- ad. Tu toties apud me gloriatus es, te mirum quendam esse artificem in certamine mittendorum globorum. Age, libet experiri, qui vir sies.
- be. Nihil detrecto; huc, si quid libet. Nunc tu plane, quod dici solet, in planitiem provocas equum.
- ad. Et tu senties, me non esse asinum.
- be. Placetne monomachia, ut unus cum uno congrediatur, an mavis adiungi socios periculi?
- ad. Malo μονομαχεῖν, ne qua