Haec pagina emendata et bis lecta est
LUSUS PUERILES. 41
pars victoriae decidatur alteri.
- be. Isthuc et ipse malo, ut laus in solidum[1] sit mea.
- ad. Hi spectatores erunt et arbitri.
- be. Recipio. Sed quod erit victori brabeum, aut quae victo poena?
- ad. Quid si victo amputetur auricula?
- be. Imo testium alter exsecetur potius. Non est magnificum, certare pro pecunia. Tu Gallus es, ego Germanus; decertemus pro suae uterque gentis gloria.
- ad. Si vicero, tu ter exclamabis, Floreat Gallia: si victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam.
- be. Age, placet conditio. Adsit fortuna. Quando periclitantur hoc ludo duae maximae nationes, sint aequales sphaerae.
- ad. Nosti saxum illud prominens haud procul a porta?
- be. Novi.
- ad. Ea erit meta, et haec linea.
- be. Esto: sed sint, inquam, pares globi.
- ad. Minus discernas ovum ab ovo, aut ficum a ficu. Sed mea non refert, utrum malis; elige.
- be. Mitte.
- ad. Heus, tu mihi non brachium, sed balistam habere videris, ita torques globum.
- be. Satis momordisti labrum, satis rotasti brachium; tandem mitte. O vires Herculeas! sed tamen vinco.
- ad. Nisi sceleratus ille laterculus obstitisset, praeverteram te.
- be. Consiste in sphaerae tuae vestigio.
- ad. Non utar dolo malo. Cupio virtute, non fraude vincere: quandoquidem de gloria certamen est. Bene vertat.
- be. Ingens profecto iactus.
- ad. Ne ride prius, quam viceris. Adhuc pene sumus pares.
- be. Nunc res agitur. Uter prior metam contigerit, is vicerit. Vici, canta.
- ad. Sed definiendum erat, quoto ludo constaret victoria. Nam primo nondum incaluerunt vires.
- be. Definiant arbitri.
- ar. Tertio.
- ad. Placet.
- be. Quid ais? Agnoscisne victorem?
- ad. Tibi fortuna magis adspiravit: viribus et arte non tibi cessero. Sed quod arbitri pronunciaverint, id sequar.
- ar. Germanus vicit; et hoc gloriosior est victoria, quod talem arti