Haec pagina emendata est
le parta, ut fit, rapinis, sacrilegiis, extorsionibus.
- ph. Ita quidem uulgo faciunt duces, nec ausim deierare hunc fuisse ab illorum moribus alienum. Si satis hominem noui, magis auxit rem ingenii dexteritate, quam uiolentia.
- ma. Qui sic?
- ph. Callebat arithmeticam.
- ma. Quid tum postea?
- ph. Quid tum? apud principem supputabat militum triginta milia, quum uix essent septem milia. Deinde multis militibus nihil numerabat.
- ma. Nae tu mihi magnificam narras arithmeticam.
- ph. Deinde bellum arte ducebat, solitus simul et ab hostibm et amicorum uicis et oppidis pecuniam stipulari menstruam: ab hostibus ne paterentur hostilia; ab amicis, ut illis liceret cum hoste pacisci.
- ma. Agnosco morem uulgatum militum. Sed absolue narrationem.
- ph. Bernardinus igitur et Vincentius cum aliquot sui ordinis sodalibus remanserunt apud aegrotum. Ad reliquos missus est commeatus.[1]
- ma. Satin' inter eos conueniebat, qui remanserunt in praesidio?
- ph. Non usquequaque. Grunniebant nescio quid de praerogatiuis diplomatum, sed ne non perageretur fabula, dissimulatum est. Hic iam proferuntur cautiones testamentariae fiuntque stipulationes, accitis testibus, de iis quae inter ipsos ante transegerant.
- ma. Isthaec audire gestio.
- ph. Dicam summatim, nam perlonga est fabula. Superest uxor, annos nata duodequadraginta, mulier sane proba cordataque, filii duo, alter annum natus undeuigesimum, alter decimum quintum, filiae totidem, sed impubes utraque. Testamento sic cautum erat, ut uxor, quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium Beghinae,[2] id est me-