Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/473

E Wikisource
Haec pagina emendata est

alea, quae undique quatuor ostendit angulos. Augustinenses quis allegit in ordinem mendicantium? aut quis Carmelitas? Quando mendicavit Augustinus, aut quando Helias?[1] Nam hos faciunt suorum ordinum autores. Haec aliaque multa fortiter quidem illi detonabant: sed soli quatuor exercituum impressionem non ferentes cesserunt, dira minitantes.

ma. Hic saltem effulsit tranquillitas.
ph. Imo syncretismus ille in quintum ordinem versus est in pugnam gladiatoriam. Franciscanus ac Dominicanus contendebant nec Augustinenses nec Carmelitas esse germane mendicos, sed nothos ac supposititios. Haec rixa sic incruduit, ut plane vererer, ne veniretur ad manus.
ma. Haeccine ferebat aegrotus?
ph. Non haec acta sunt apud lectum, sed in atrio, quod cubiculo adhaerebat, voces tamen omnes ad aegrotum permanabant, neque enim mussabant, sed plenis tibiis res agebatur, et scis alioqui in aegrotis aurium sensum esse acutiorem.
ma. Quis tandem exitus belli?
ph. Aegrotus per uxorem denunciauit, ut silerent paulisper, se compositurum hoc dissidium. Itaque rogavit, ut tum quidem temporis Augustinenses et Carmelitae discederent, hoc illos nullo suo damno facturos. Nam tantumdem, inquit, cibi mittetur eis domum, quantum hic daretur remanentibus. In funere vero iussit omnes ordines adesse, etiam quintum, atque ut aequa pecuniae portio divideretur singulis; ad commune tamen convivium non adhiberentur, ne quid turbae posset oriri.
ma. Virum oeconomicum mihi narras, qui vel moriens norit tot rerum undas componere.
ph. Multis annis gesserat militiae ducem. Ibi quotidianum est huiusmodi tumultus suboriri inter cohortes.
ma. Erat igitur re splendida?
ph. Admodum.
ma. Sed ma-
  1. Heliam in Carmelo Syriae monte vixisse tradunt sacrae literae.