Haec pagina emendata est
non aliter gravant animam subvolaturam, quam plumae avem.
- ma. Mala igitur opera sua quibus legant?
- ph. Militibus Germaniae conductitiis.
- ma. Quo iure?
- ph. Iure Evangelico: Habenti dabitur. Simulque recitatus est numerus missarum et psalteriorum, quae defuncti animam essent comitatura. Erat autem immensus. Post haec iterata est confessio dataque benedictio.
- ma. Ita efflavit animam?
- ph. Nondum. Strata est humi storea iuncis contexta, sic ut ab initio convoluta cervicalis speciem ex sese faceret.
- ma. Quid nunc futurum est?
- ph. Eam consperserunt cinere, sed raro. Ibi deposuere corpus aegroti. Instrata est tunica Franciscana, sed prius consecrata preculis et aqua lustrali. Cuculla supposita est capiti, nam tum indui non poterat, una cum illa suppositum est diploma cum cautionibus.
- ma. Nova mortis species.
- ph. Atqui confirmant daemoni nullum esse ius in eos qui sic moriuntur. Sic aiunt praeter alios mortuum sanctum Martinum et Franciscum.[1]
- ma. Sed huic morti illorum vita responderat. Obsecro, quid tum postea?
- ph. Porrecta est aegroto crucis imago et candela cerea. Ad crucem porrectam dixit aegrotus: Soleo in bellis tutus esse meo clypeo, nunc hune clypeum opponam hosti meo; et exosculatus admovit humero laevo. Ad ceream veto sacram: Olim, inquit, hasta valui in bellis, nunc hanc hastam vibrabo adversus hostem animarum.
- ma. Satis militariter.
- ph. Has postremas voces aedidit. Nam mox linguam mors occupavit, simulque coepit animam agere. Bernardinus a dextris imminebat morienti, Vincentius a sinistris, uterque pulchre vocalis. Alter ostendebat imaginem sancti Francisci, alter Dominici. Caeteri sparsi per cubiculum demur-