Haec pagina emendata et bis lecta est
murabant psalmos aliquot voce lugubri. Bernardinus magnis vociferationibus percellebat aurem dextram, Vincentius sinistram.
- ma. Quid occlamabant?
- ph. Huiusmodi ferme Bernardinus: Georgi Balearice, si nunc quoque probas ea, quae sunt acta inter nos, flecte caput in dextrum; flexit. Vincentius contra: Ne quid trepides, Georgi; habes Franciscum et Dominicum propugnatores. Esto securus. Cogita quantum habeas meritorum, quod diploma; denique memineris, meam animam pro tua oppignoratam, si quid esset periculi: haec si sentis et probas, flecte caput in laevum; flexit. Rursus simili clamore, Si haec sentis, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita huc et illuc flectendo capite et premendis manibus transactae sunt horae ferme tres. Quum iam inciperet oscitare Georgius, ibi Bernardinus erectus pronunciavit absolutionem: quam perficere non potuit, quin Georgius efflasset animam. Haec sub noctis medium: mane peracta anatomia.
- ma. Quid mali repertum in corpore?
- ph. Recte mones; nam exciderat. Fragmentum plumbi inhaerebat diaphragmati.
- ma. Unde id?
- ph. Uxor narrabat, illum quondam ictum sphaerula bombardica. Hinc coniectabant medici, plumbi liquefacti particulam resedisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque convestitum est amictu Franciscano. A prandio sepultura peracta est, ea pompa qua decretum erat.
- ma. Nunquam audivi mortem operosiorem nec funus ambitiosius. Verum istam opinor fabulam nolis evulgari.
- ph. Quamobrem?
- ma. Ne quid irritentur crabrones.
- ph. Nihil est periculi. Etenim si pia sunt quae narro, etiam ipsorum interest, haec scire populum: sin minus, quotquot inter illos boni sunt, mihi gratias agent, qui haec prodiderim; quo pudore correcti quidam desinant similia facere; deinde simplices caveant, ne in