Haec pagina emendata est
rusque monachos?
- ec. Ἄχος.
- iu. Quid igitur istos movet, qui suspiciunt illos ut semideos?
- ec. Δέος.
- iu. Quid captant plerique qui ambiunt sacerdotium?
- ec. Otium.
- iu. Praeterea nihil habet sacerdos?
- ec. Κέρδος.
- ec. Quid bonae rei contigit illis qui fiunt episcopi?
- ec. Κόποι.
- iu. At nulli magis vivunt in ocio.
- ec. Scio.
- iu. Quae res illos admonere poterit, ut intelligant, quantum sustineant onus?
- ec. Ὁ νοῦς.
- iu. Ergo res praeclara est sacerdotium, si quis se in eo gerendo qualem oportet praebeat.
- ec. Beat.
- iu. Quid fructus erit, si me conferam in aulam eorum, qui praecellunt monarchica dignitate?
- ec. Ate.
- iu. At non paucos video qui solent illinc sibi praeclaram felicitatem ariolari.
- ec. Λάροι[1].
- iu. At interim dum incedunt holosericati, vulgo videntur homines magnifici.
- ec. Fici.[2]
- iu. Foris igitur aur. os, intus ficulnos homines dicis, si quis inspiciat cominus?
- ec. Minus.
- iu. Nihil igitur praeclari sunt, quos pro diis venerantur byssinos.
- ec. Σῖνος.
- iu. Nec militare genus magno aestimabis fortasse.
- ec. Asse.
- iu. Magnum quiddam pollicentur, qui e sideribus et futura praedicunt Astrologi.
- ec. Λόγοι.
- iu. At strenue laborant Grammatici.
- ec. Εἰκῇ.
- iu. Non placent, opinor, leguleii homines semper famelici.
- ec. Λύκοι.
- iu. Qualis ero, si tiam opifex?
- ec. Faex.
- iu. Itane nihil praeterea adferunt artes boni aut mali?
- ec. Ali.
- iu. Fuerone beatus, si perseveravero in bonis literis?
- ec. Eris.
- iu. Sed quae res dabit, ut adsit pietas?
- ec. Aetas.
- iu. Decem iam annos aetatem trivi in Cicerone.
- ec. Ὄνε.
- iu. Unde tibi subit me asinum dicere?
- ec. E re.
- iu. Fortassis hoc dicis, non sic huic incumbendum ut alios relinquam.
- ec. Inquam.
- iu.