Haec pagina emendata est
Non placet igitur is, qui se per omnem vitam tantum in hoc torqueat, ut fiat Ciceronianus?
- ec. Ἄνους.
iu. Quid superest natu grandibus, quorum aetas ad haec discenda non est tempestiva?
- ec. Stiva.
- iu. Facundior esses, opinor, si longius abessem.
- ec. Essem.
- iu. Non me delectant sermones dissyllabi.
- ec. Abi.
- iu. Coepi prior; video non posse vitari, quin posterior desinas.
- ec. Sinas.
- iu. Iam igitur tibi videor satis instructus ad ea probe gerenda, quae sunt in vita?
- ec. Ita.
- iu. Proinde si me voles abire, dicito.
- ec. Ito.
ΠΟΛΥΔΑΙΤΙΑ, DISPAR CONVIVIUM.
Spudus, Apitius.
- sp. Heus heus, Apiti.
- ap. Non audio.
- sp. Heus, inquam, Apiti.
- ap. Quis hic est tam molestus interpellator?
- sp. Est seriae rei quiddam, quod te volo.
- ap. At ego ad rem seriam propero.
- sp. Quonam?
- ap. Ad coenam.
- sp. Hac ipsa de re tecum volebam agere.
- ap. Non uacat nunc actoribus operam dare,[1] ne actum agam.[2]
- sp. Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas.
- ap. Age dic, modo tribus verbis.
- sp. Magno studio molior convivium, in quo nulli displiceam convivarum, placeam omnibus. Eius artis quoniam tu principatum tenes, ad te velut ad oraculum confugio.
- ap. Responsum accipe, et quidem iuxta veterum morem, ἔμμετρον: Nulli ut displiceas, nullum invitare memento.
- sp. Atqui solemne est epulum; multos excipiam oportet.
- ap. Quo plures invitaris, hoc pluribus displiceas oportet. Quae fuit unquam tam bene vel conscripta, vel acta fabula, ut toti placuerit theatro?
- sp. Sed