Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/496

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dium.

bo. Ita res habet apud complures.
be. Ita cum multi scortis vinoque perditissimi sint, et sint libenter ac palam, tamen ad ganeonis nomen offenduntur.
bo. Hi nimirum rem sibi gloriae ducunt, cum vocem rei debitam horreant.
be. Sed vix aliud nomen auribus nostris videtur intolerabilius, quam mendacis.
bo. Novi qui hoc convicium caede sint ulti.
be. Sed utinam pariter abominentur rem. Nunquam accidit tibi, ut, qui promiserat se mutuum ad certum diem redditurum, falleret?
bo. Frequenter; etiam cum id deierasset, neque id semel, sed iterum atque iterum.
be. Fortasse non erant solvendo.
bo. Imo erant, sed commodius esse ducebant non reddere creditum.
be. An hoc non est mentiri?
bo. Planissime.
be. Auderes istiusmodi creditorem sic compellare: Cur mihi toties mentiris?
bo. Non, nisi paratus essem ad pugnam.
be. An non simili modo quotidie verba dant latomi, fabri aurifices et vestiarii, pollicentes ad certum diem, nec tamen praestantes, etiamsi magni referat tua?
bo. Mira impudentia! sed adde his advocatos pollicentes operam.
be. Potes addere sexcenta nomina: nemo tamen horum laturus sit mendacis vocabulum.
bo. Hoc genere mendaciorum plena sunt omnia.
be. Itidem furis nomen nemo tolerat, cum a re non perinde omnes abhorreant.
bo. Exspecto ut dicas clarius.
be. Quid interest inter eum, qui rem tuam tollit e scrinio, et inter eum, qui depositum abiurat?
bo. Nihil, nisi quod sceleratior est, qui spoliat etiam fidentem.
be. At quam pauci sunt, qui depositum reddunt, aut si reddunt, non dant integrum?
bo. Opinor esse perpaucos.
be. Nemo tamen istorum ferat furis vocabulum, cum rem non horreant.
bo. Admodum.
be. Iam mihi reputa, quid vulgo fiat tractandis pupillorum bonis, in testamentis ac legatis, quantum haereat digitis tractantium?
bo. Fre-