Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/495

E Wikisource
Haec pagina emendata est

posterum mehercule iudicium, si quis attendat.

be. Eadem autem est ratio in contrariis.
bo. Exspecto quid dicas.
be. Idem iudicandum de nominibus rerum fugiendarum, quod dictum est de vocabulis expetendarum.
bo. Apparet.
be. Magis enim horrendum est, esse tyrannum, quam tyranni nomen, et si malus Episcopus, iuxta sententiam Evangelicam, fur est et latro, non tam haec nomina sunt nobis detestanda, quam ipsa res.
bo. Convenit sane.
be. Tu de caeteris similiter colligito.
bo. Prorsus intelligo.
be. Nonne fatui nomen adversantur omnes?
bo. Et quidem maxime.
be. Nonne fatuus esset, qui aureo piscaretur hamo, qui vitrum anteponeret gemmis, qui cariores haberet equos quam uxorem ac liberos?
bo. Is esset quovis Coroebo stultior.[1]
be. At non tales sunt qui procurrunt in militiam, spe lucri non admodum magni, corpus et animum exponentes periculo; qui student congerendis opibus, cum animum habeant omnium bonarum rerum egenum; qui vestes et aedes exornant, cum animus neglectus ac squallidus iaceat; qui corporis valetudinem anxie tuentur, animam tot capitalibus morbis laborantem negligunt; denique qui fugacissimis huius vitae voluptatibus cruciatus merentur aeternos?
bo. Ipsa ratio fateri cogit, plus quam fatuos esse.
be. Atqui his fatuis cum plena sint omnia, vix invenias, qui ferre possit fatui vocabulum, cum adeo non abhorreant a re.
bo. Sic est profecto.
be. Age, scis quam sint apud omnes invisa vocabula mendacis ac furis.
bo. Sunt invisissima, nec sine caussa.
be. Fateor. Sed ut stuprare coniuges alienas sit furto sceleratius, tamen adulteri cognomine quidam etiam gloriantur, ad furti convicium illico stricturi gla-
  1. Stultior Coroebo, Proverbialis Hyperbole est, sive a Coroebo quodam stolido, qui undas maris numerare vellet, sive ab illo Coroebo Mygdonide, de quo vide Virgil. Aen. lib. II. 341.