Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/498

E Wikisource
Haec pagina emendata est

exercentur ad bellum, quo promptiores sint ad spoliandum hostem.

be. Sic, opinor, Pyrrhus exercebat suos ad bellum.
bo. Non, sed Lacedaemonii.
be. Abeant in malam crucem cum suo exercitio. Sed unde nomen hoc tantae praerogativae?
bo. Quibusdam obvenit a maioribus, alii mercantur aere, quidam adsciscunt.
be. An licet adsciscere cuilibet?
bo. Licet, si mores respondeant.
be. Qui?
bo. Si nihil bonae rei gerat, si splendide vestiatur, si incedat annulatus, si gnauiter scortetur, si aleam ludat assidue, si certet chartis, si compotationibus ac voluptatibus aetatem absumat, si nihil loquatur plebeium, sed arces, pugnas, ac bella mera crepet, Thrasonica omnia. Illi sibi permittunt bellum, cui velint, indicere; etiamsi, pedem ubi ponant, non habeant.
be. Equites mihi narras equuleo dignos.
bo. Atqui tales habet non paucos Sicambria.
CHARON
Charon, Genius, Alastor.
ch. Quid ita properas gestiens, Alastor?
al. Opportune tu quidem, o Charon. Ad te properabam.
ch. Quid novae rei?[1]
al. Nuntium fero, tibi Proserpinaeque laetissimum futurum.
ch. Effer igitur quod fers, teque exonera.
al. Furiae non minus gnauiter quam feliciter gesserunt suum negotium, nullam orbis partem non infecerunt malis tartareis, dissidiis, bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut plane iam calvae emissis colubris sint, et exhaustae venenis obambulent, quaerentes quidquid usquam est
  1. Scripsit Erasmus hoc Colloquium fere eo tempore, quo Carolus V. Caesar, Hispaniarum rex, una cum Henrico octavo, Angliae rege, quem arctissimo foedere tibi conciliaverat, gravissima bella gerebat adversus Franciscum primum, Galliarum regem.